- CAPITALIS
- CAPITALISvulgo Captau seu Capitau Gallis, dignitatis nomen, quibusdam ex illustrioribus Aquitaniae Proceribus attribui solitum, quos Comitibus, Vicecomitibus et Baronibus accenset Consuetudo municipalis Burdegal. arlic. 75. In iis praecipui, le Captal de Buch, h. e. Capitalis Bogii (Aquitaniae municipii, ad canalis ostium, quod sinum Arcachonium efficit) et le Captal de Tresne, seu Capitalis Trenae (castri in eadem provinc.) Qui Capitales videntur dicti, vel quod essent domini loci istius, qui promontorium est seu caput in mare excurrens: vel quod essent Capitanei illorum castrorum, qui aliquando Capitales Gall. Capitals, dicti occurrunt. Er quidem Capitalatum de Bogio quod attinet, eum tradunt primitus possessum a P. Amanevo de Bordeu, cuius (sine liberis exstincti) frater fuit P. de Bordeu, Dominus de Podio Paulino, de Castronovo et de Insula S. Georgii: quô geniti P. de Bordeu, Capitalis de Bogio et Assalhida de Bordeu, nupta P. de Gresly, Vicecomiti de Benaugis et de Castilhone; quorum illa absque liberis pariter mortuô, Capitalatus in Gresliacam familiam, atque inde in Lebretensem transiit. Vide Auctores laudatos Glossarii Auctori praefato.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.